Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.19.1
lat columella phi002 perseus lat3
Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur,1 permixtis paleis cum amurca, quae salem non accepit, et rigetur; 2 nam ea res a populatione murum formicarumque frumenta defendit. Tum aequata paviculis vel molarilapide condensetur et rursus superiectis paleis inculcetur atque ita solibus siccanda relinquatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable