Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.2.11
lat columella phi002 perseus lat3
Tum per imum contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossae more ponticulorum binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis, ut eius modi constructio ripam sustineat, ne praecludatur umoris inlapsus atque exitus. Nemorosi frutectosique tractus duplex cura est vel exstirpandis radicitus arboribus et removendis vel, si rarae sunt, tantum succidendis incendendisque Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable