Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.2.16
lat columella phi002 perseus lat3
Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta. Sed est manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis convincendum sit. Non ergo color tamquam certus auctor testis est bonitatis arvorum; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable