Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.2.2
lat columella phi002 perseus lat3
His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae 'vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates. Eas enumerare non est artificis agricolae; neque enim artis officium est per species, quae sunt innumerabiles, evagari sed ingredi per genera, quae possunt et cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari.