Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.2.22
lat columella phi002 perseus lat3
Igitur in opere boves arte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus colla eorum labefactentur iugumque melius aptum cervicibus insidat. Hoc enim genus iuncturae maxime probatum est. Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus qui praecepta rusticis conscripserunt, neque immerito. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable