LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.2.24

lat columella phi002 perseus lat3

Et in hoc igitur a Celso dissensio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis,censet et exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus id administrari possit;ignorans plus esse reditus in ubertate frugum quam impendii, si maiora mercemur armenta, praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi ac subigi desiderat, ut et summae radices vitium olearumque vomeribus rescindantur, quae si maneant, frugibus obsint, et inferiores penitus subacto solo facilius capiant umoris alimentum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable