LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.2.25

lat columella phi002 perseus lat3

Potest tamen illa Celsi ratio Numidiae et Aegypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum frumentis seminatur; atque eius modi terram pinguibus harenis putrem velut cinerem solutam quamvis levissimo dente moveri satis est. Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque versibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae scamnum vocant;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable