LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.2.7

lat columella phi002 perseus lat3

Nullum deterius habetur genus quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia cum difficulter tradetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit. Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est paenitendus ac tamquam pestilens refugiendus. Nam ille mortem facit, hic taeterrimam comitem mortis famem, si tamen Graecis camenis habemus fidem clamitantibus: λιμῷ δ' οἴκτιστον θανέειν.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable