LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.20.2

lat columella phi002 perseus lat3

Si vero procellae ventorum aut turbines incesserunt,maior pars ad terram defluit; propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta. Constat enim, si tempestive decisa sint, postea capere incrementum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable