LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.20.3

lat columella phi002 perseus lat3

Sunt autem metendi genera complura. Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est. Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel in nubilar congeritur et subinde opportunius solibustorrefacta proteritur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable