LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.20.4

lat columella phi002 perseus lat3

Sin autem spicae tantummodo recisae sunt, possunt in horreum conferri et deinde per hiemem vel baculis excuti vel exteri pecudibus. At si competit ut in area teratur frumentum, nihil dubium est quin equis melius quam bubus ea res conficiatur et, si pauca iuga sunt, adicere tribulam et traheampossis, quae res utraque culmos facillime comminuit. Ipsaeautemspicaemeliusfustibuscuduntur

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable