LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.20.6

lat columella phi002 perseus lat3

Itaque in area detrita frumenta sic sunt aggeranda ut omni flatu possint cxcerni. At si compluribus diebus undique silebit aura, vannis expurgentur, ne post nimiam ventorum segnitiem vasta tempestas inritum faciat totius anni laborem. Pura deinde frumenta, si in annos reconduntur, reteri debent, nam quanto sunt expolitiora, minus a curculionibus exeduntur; sin protinus usui destinantur, nihil attinet repoliri, satisque est in umbra refrigerari et ita granario inferri. Leguminum quoque non alia cura est quam reliquorum frumentorum, nam ea quoque vel statim absumuntur vel conduntur. Atque hoc supremum est aratoris emolumentum percipiendorum seminum quae terrae crediderit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable