LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.21.2

lat columella phi002 perseus lat3

Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere; vetant quoque lanarum causa lavarioves nisi si propter medicinam. Vergilius quod liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare.

Provenance