LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.4.6

lat columella phi002 perseus lat3

Medium igitur temperamentum maxime sequamur in arandis agris, ut neque suco careant nec abundent uligine; quippe nimius umor, ut dixi, limosos lutososque reddit, at qui siccitatibus aruerunt, expediri probe non possunt. Nam vel respuitur duritia soli dens aratri, vel si qua parte penetravit, non minute diffundit humum, sed vastos caespites convellit; quibus obiacentibus impeditum arvum minus recte potest iterari, quia ponderibus glaebarum, sicut aliquis distantibus fundamentis vomis a sulco repellitur, quo evenit ut in iteratione quoque scamna fiant et boves iniquitate operis maxime mulcentur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable