LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.4.8

lat columella phi002 perseus lat3

Iusta enim fieri nequeunt, cum induruit ager. Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare pluviamque opperiri, quae madefacta terra facilem nobis culturam praebeat. Sed iugerum talis agri quattuor operis expeditur; nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur quadrante operae. Liras autem rustici vocant easdem porcas, cum sic aratum est ut inter duos latius distantes sulcos medius cumulus siccam sedem frumentis praebeat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable