LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.5.1

lat columella phi002 perseus lat3

Prius tamen quam exilem terram iteremus, stercorare conveniet; nam eo quasi pabulo gliscit. In campo rarius, in colle spissius, acervi stercoris instar quinque modiorum disponentur; atque in plano pedes intervalli quoquoversus octo, in clivo duobus minus relinqui sat erit. Sed id nobis decrescente luna fieri placet, nam ea res herbis liberat segetes. Iugerum autem desiderat, quod spissius stercoratur, vehes quattuor et viginti; quod rarius,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable