LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.8.5

lat columella phi002 perseus lat3

Tremelius quidem adseverat, prius quam impluverit, ab avibus aut formicis sata non infestari, dum aestivis serenitatibus ager aret; idque etiam saepius nos experti verum adhuc esse comperimus. Magis apte tamen in eius modi agris adoreum quam triticum seritur, quoniam follieulum, quo continetur, firmum et durabilem adversus longioris temporis umorem habet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable