Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.9.11
lat columella phi002 perseus lat3
Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet separatimque ex ea semen reponere; cum rursus amplior messis provenerit, quicquid exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper, quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum. Nam id plurimum prodest, quia quamvis celerius locis umidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable