Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.9.12
lat columella phi002 perseus lat3
Neque enim dubium est ex robusto semine posse fieri non robustum; quod vero protinus ex levi natum sit, numquam robur accipere manifestum est, ideoque Vergilius cum et alia tum et hoc de seminibus praeclare sic disseruit: Vidi lecta diu et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret; sic omnia fatis In peius ruere ac retro sublapsa referri. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable