LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.9.13

lat columella phi002 perseus lat3

Granum autem rutilum si, cum est diffissum, eundem colorem interiorem habet, integrum esse non dubitamus; quod extrinsecus albidum, intus etiam candidum conspicitur,leve ac vanum intellegi debet. Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur. Verum in umido statu caeli recte provenit et ideo locis manantibus magis apta est. Nec tamen ea longe nobis aut magna difficultate requirenda est, nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem convertitur in siliginem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable