Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.9.16
lat columella phi002 perseus lat3
Alterum quoque genus hordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat. Seritur quam pinguissimis, sed frigidis locis circa Martium mensem; melius tamen respondet si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias.Iugerum sex modios postulat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable