Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.9.8
lat columella phi002 perseus lat3
Neque enim est ullum, sicut multi crediderunt, natura trimestre semen, quippe idem iactum autumno melius respondet. Sed sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum granumque fabae Marsicae. Nam cetera robusta frumenta semper ante hiemem seri debent in regionibus temperatis. Solet autem salsam non numquam et amaram uliginem vomere terra, quae quamvis matura iam sata manante noxio umore corrumpit et locis calentibus