Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.10.17
lat columella phi002 perseus lat3
Quare magnopere censeo in eligendis seminibus adhibere curam, ut e fructuosa parte vitis palmites legamus eos qui futuram fecunditatem iam dato fructu promittunt; nec tamen contenti simus singulis uvis, maximeque probemus eos qui numerosissimis fetibus conspiciuntur. An non opilionem laudabimus ex ea matre subolem propagantem, quae geminos enixa sit; et caprarium summittentem fetus earum pecudum, quae trigemino partu commendantur?Videlicet quia sperat parentum fecunditati responsuram. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable