LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.10.18

lat columella phi002 perseus lat3

Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina; idque nobis poeta velut surdis veritatis inculcet dicendo,Vidi lecta diu, et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret.Sic omnia fatis In peius ruere, ac retro sublapsa referri. Quod non tantum de seminibus leguminum, sed in tota agricolationis rationedictum esse intellegendum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable