Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.10.22
lat columella phi002 perseus lat3
qui frugifero loco natus fructum non attulisset. Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat? Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt eum translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento, frugiferum, qui in ipsa matre nequam fuisset.Atque haec et forsitan pluribus dicta sint quam exigebat ratio veritatis; minus tamen multis quam postulabat prave detorta et inveterata opinio rusticorum.