LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.10.5

lat columella phi002 perseus lat3

alimentis quam prius, cum esset in egeno. Itaque custodiemus ut e praedictis locis, quos umeros rustici vocant, semina legamus, ea tamen quae attulisse fructum antea animadverterimus.Nam si fetu vacua sint, quamvis laudabilem partem vitis nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo. Quare vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt quotuvas sarmentum habuerit, dum et ex vite fertili legatur et non ex duro trunco enatum, quod pampinarium vocant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable