Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.10.6
lat columella phi002 perseus lat3
Haec autem opinio, quae orta est ex inscientia seminum eligendorum, primum parum fecundas vineas, deinde etiam nimis steriles reddit. Quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum agricolae malleolum legenti praecepit ea, quae paulo ante rettulimus? Immo quis non imprudentissimum quemque, et eum qui nihil aliud operis facere valeat, huic negotio delegat? Itaque ex hac consuetudine veniunt imprudentissimi ad rem maxime necessariam, deinde etiam infirmissimi; nam inutilissimus quisque, ut dixi, qui nullum alium laborem ferre queat, huic officio applicatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable