LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.10.9

lat columella phi002 perseus lat3

Id procul dubio verum esse ratio nos admonet, si modo, ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum stirpium partibus propria munia. Videmus hominibus inspiratam velut aurigam rectricemque membrorum animam, sensusque iniectos ad ea discernanda, quae tactu, quaeque naribus auribusque et oculis indagantur;pedes ad gressum compositos, bracchia ad complexum. Ac ne per omnes vices ministeriorum vagetur insolenter oratio, nihil aures agere valent quod est oculorum, nihil oculi quod aurium; nec generandi quidem data est facultas manibus aut plantis.

Provenance