LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.11.1

lat columella phi002 perseus lat3

Nunc ad reliquum ordinem propositae disputationis redeo. Sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis officium, si tamen ante de qualitate soli constiterit. Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre, nihil dubium est. Ac prius quam ipsum solum 6 perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable