Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.11.3
lat columella phi002 perseus lat3
Quam ob causam silvestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si frutectis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quaecumque gignuntur, non penitus nec in profundum radices agunt, sed per summam terrae dispergunt atque deducunt; quibus ferro recisis atque exstirpatis, parum quod superest inferioris soli rastris licet effodere et in fermentum congerere atque componere. Si tamen rudis terra non sit, proximum est vacuum arboribus arvum. Si nec hoc est, rarissimum arbustum vel olivetum, melius tamen vetus olivetum Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable