Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.12.1
lat columella phi002 perseus lat3
Sed ne nunc per infinitas terreni species evagemur, non intempestive commemorabimus6 Iuli Graecini conscriptam velut formulam, ad quam posita est aestimatio terrae 7 vinealis.Idem enim Graecinus sic ait: Esse aliquam terram calidam vel frigidam, umidam vel siccam, raram vel densam, levem aut gravem, pinguem aut macram; sed neque nimium calidum solum posse tolerare vitem, quia inurat, neque praegelidum, quoniam velut stupentes et congelatas radices nimio frigore moveri non sinat; quae tum demum se promunt, cum modico tepore Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable