Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.12.3
lat columella phi002 perseus lat3
raram supra modum velut per infundibulum transmittere imbres, et sole ac vento penitus siccari atque exarescere: gravem terram vix ulla cultura vinci, levem vix ulla sustineri: pinguissimam et laetissimam luxuria, macram ac tenuem ieiunio laborare. Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur.Nec tamen hoc temperamentum in terra, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable