Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.12.5
lat columella phi002 perseus lat3
Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli: cuius quam regionem spectare debeant vineae, vetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum; Tremelio Scrofa praecipuam positionem meridianam censente; Vergilio de industria occasum sic repudiante, Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem; Democrito et Magone laudantibus caeli plagam septentrionalem, quia existiment ei subiectas feracissimas fieri vineas, quae tamen bonitate vini superentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable