Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.12.6
lat columella phi002 perseus lat3
Nobis in universum praecipere optimum visum est ut in locis frigidis meridiano vineta subiciantur, tepidis orienti advertantur; si tamen non infestabuntur Austris Eurisque,velut orae maritimae in Baetica. Sin autem regiones praedictis ventis fuerint obnoxiae, melius Aquiloni vel Favonio committentur; nam ferventibus provinciis, ut Aegypto et Numidia, uni septentrioni rectius opponentur. Quibus omnibus diligenter exploratis, tum demum pastinationem suscipiemus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable