LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.13.10

lat columella phi002 perseus lat3

donec altitudinis mensuram datam ceperit.Tum per omne spatium gradus aequaliter movenda linea est; obtinendumque ut eadem latitudo in imo reddatur quae coepta est in summo. Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore libro, cum arandi rationem traderem, monendo necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable