Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.13.12
lat columella phi002 perseus lat3
Nam duas regulas eius latitudinis, qua pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X decussavimus, atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret; deinde transversae, quae est in latere, virgulae fabrilem libellam superposuimus. Sic compositum organum cum in sulcum demissum est, litem domini et conductoris sine iniuria diducit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable