Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.13.8
lat columella phi002 perseus lat3
Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, acclivis regio tres; praeruptior vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi praebet regestum, nisi multo editiorem ripam quam in plano feceris. Rursus depressis vallibus minus alte duobus pedibus deponi vineam non placet. Nam praestat non conserere quam in summa terra suspendere; nisi si tamen scaturigo palustris obvia sit,sicut in agro Ravennate, plus quam sesquipedem prohibeat infodere.