LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.15.3

lat columella phi002 perseus lat3

Satoris autem officium est, primum quam recentissimam, et si fieri possit, eodem momento quo serere velit, de seminario transferre plantam diligenter exemptam et integram; deinde eam velut veteranam vatem totam exputare, et ad unam materiam firmissimam redigere, nodosque et cicatrices adlevare; si quae etiam radices, quod maxime cavendum est ne fiat in eximendo, laboraverint, eas amputare; sic deinde curvatam deponere ne duarum vitium radices implicentur. Id enim vitare facile est per imum solum iuxta diversa latera fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable