Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.17.3
lat columella phi002 perseus lat3
Hanc ergo prudentissimi agricolae negaverunt conseri debere, nec tamen sententiae suae rationem nobis prodiderunt; videlicet quia ipsis in re rustica multum callentibus prompta erat et ante oculos paene exposita. Omnis enim fecundus pampinus intra quintam aut sextam gemmam fructu exuberat, reliqua parte quamvis longissima vel cessat vel perexiguos ostendit racemos. Quam ob causam sterilitas cacuminis iure ab antiquis incusata est. Malleolus autem sic ab iisdem pangebatur ut novello sarmento pars aliqua veteris haereret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable