Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.18.4
lat columella phi002 perseus lat3
fructum edi.Hanc ergo fecundam partem consuluit, qui contorquet malleolum; quoniam et ea pars, quae duplicatur, tres gemmas vel quattuor obtinet, et reliqui duo vel tres fructuarii oculi penitus in terram deprimuntur,mersique non materias sed radices creant.Ita evenit ut quod in sagitta non serenda vitaverimus id sequamur in eiusmodi malleolo, quem necesse est longiorem facere si volumus detortum depangere. Nec dubium quin gemmae cacumini proximae, quae sunt infecundae, in eo relinquantur, ex quibus pampini pullulant vel steriles vel certe minus feraces, quos rustici vocant racemarios.