LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.2.14

lat columella phi002 perseus lat3

Nomentanae vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam praeveniunt; quippe cum se frequenter impleant et id, quod ediderunt, optime tueantur.Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae nuncupantur. Eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis adferunt.

Provenance