LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.2.23

lat columella phi002 perseus lat3

putrescunt. Sunt et Helvolae, quas non nulli varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo, nisi fallor, colore vocitatae. Melior est nigrior abundantia vini, sed haec sapore pretiosior. Color acinorum in neutra conspicitur aequalis. Utraque candidi musti alterna vice annorum plus aut minus adferunt.Melius arborem, sed et iugum commode vestiunt. Mediocri quoque solo fecundae, sicut Pretiae minor et maior. Sed eae generositate vini magiscommendantur, etfrequentibus materiis frondent et cito maturescunt.

Provenance