LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.2.24

lat columella phi002 perseus lat3

Albuelisutilior, ut ait Celsus, in colle quam in campo; in arbore quam in iugo;in summa arbore quam in ima; ferax et materiae frequentis et uvae. Nam quae Graeculae vites sunt, ut Mareoticae,Thasiae, Psithiae, Sophortiae, sicut habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uvarum et acinorum exiguitate minus fluunt. Inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amethyston appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni vini est et innoxia,unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis nervis, quamvis gustu non sit hebes.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable