LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.2.26

lat columella phi002 perseus lat3

Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit; atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert; quod frigora sustinet, dum tamen sine imbribus sit; quod non nullis locis etiam vinum eius in vetustatem diffunditur; quod praecipue sola macerrimum quoque solumfertilitate sua commendat.

Provenance