Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.20.3
lat columella phi002 perseus lat3
Nec tamen ea causa nos debet compellere ad multas vitium varietates: sed quod iudicaverimus eximium genus, id quantae possimus multitudinis efficiamus; quod deinde proximum a primo; tum quod est tertiae notae vel quartae quoque. Eatenus velut athletarum quodam contenti simus tetradio;satis est enim per quattuor vel summum quinque genera vindemiae fortunam opperiri. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable