Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.20.5
lat columella phi002 perseus lat3
Istud tamen, si aetas suppetat et scientia facultasque cum voluntate congruant, non aegerrime perficiemus;quamvis non minimo aetatis spatio perseverandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos discernatur. Neque enim omne tempus permittit eius rei iudicium; nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvae dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur. Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familiae exhiberi posse non adfirmaverim; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable