Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.21.11
lat columella phi002 perseus lat3
Quare, ut dicere instituimus, utilissima est generum dispositio; quam si tamen obtinere non possis, secunda est ratio, ut diversae notae non alias conseras vites quam quae saporem consimilem fructumque maturitatis eiusdem praebeant. Potes etiam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine qua subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa sint, adulta transferas. Hactenus de positione vinearum. Superest pars antiquissima, ut praecipiamus etiam cultus earum, de quibus sequenti volumine pluribus disseremus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable