LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.3.2

lat columella phi002 perseus lat3

nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante. Sed et hanc sententiam suo loco aestimabimus.Interim studiosi agricolationis hoc primum docendi sunt, uberrimum esse reditum vinearum. Atque ut omittam veterem illam felicitatem arvorum,quibus et ante iam Cato Marcus, et mox Varro Terentius, prodidit singula iugera vinearum sescenas urnas vini praebuisse—id enim maxime adseverat in primo libro rerum rusticarum Varro—nec una regione piovenire solitum, verum et in Faventino agro et in Gallico, qui nunc Piceno contribuitur;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable