LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.5.3

lat columella phi002 perseus lat3

Rursus tenuissimo solo vicarium facere minime rationis est, quoniam malleolorum pars maior deperit, et quae superest, tarde fit idonea translationi. Ergo mediocris et modice siccus ager vitiario est aptissimus; isque bipalio prius subigi debet, quae est altitudo pastinationis, cum in duos pedes et semissem convertitur humus; ac deinde tripedaneis relictis spatiis, per quae semina excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent,sesceni malleoli pangendi sunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable