LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 3.6.3

lat columella phi002 perseus lat3

Malleolus autem novellus est palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ad similitudinem,quod in ea parte, qua deciditur ex vetere sarmento, prominens utrimque mallei speciem praebet. Hunc ex fecundissima stirpe legendum censemus omni tempore quo vineae putantur, ac super terram gemmis tribus vel quattuor extantibus diligenter obruendum loco modice umido non uliginoso; dum tamen antiquissimum sit considerare ne vitis, ex qua is sumitur, ancipitem floris habeat eventum, ne difficulter acinus ingrandescat, ne aut praecoquem aut serae maturitatis fructum adferat. Nam illa volucribus,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable